monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 38

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 2, 1, 38
dixit et illud: 'libenter' inquit 'pauper sum': et ego. dicet aliquis: 'quare ergo in adoptionem diviti filium? ' recipiet excusationem, si dixero: 'filii mei causa facio'; honestius etiam nunc facio, quam si filii mei (causa) facerem. et illud: hoc aut meum consilium est aut illius aut commune; conscientia scilicet duos senes iungit. et illud: o temerariam adulescentiae et incautam contumaciam! fortasse iam supervacua esset adoptio, si non repugnasset. (et) illud: non recipio. omnia licet facias, non ego ero pater orbo divite. et illud in ultimo: scis et me non invitum esse pauperem: ego te genui, ego divitias docui contemnere; sequere auctoritatem meam: nihil turpiter suadeo, nihil sordide concupisco. crede fidei meae: hoc fieri expedit. 'quoi? ' inquit: mihi, tibi, diviti; nihil amplius dico.